monumenta.ch > Cicero > 9 > 86 > 10
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 3, 9 <<<     >>> 11

Cicero, in Verrem, 2, 3, 10

1 Hunc, uti dicere institui, principem Verres ad fortunas aratorum vexandas diripiendasque esse voluit: huius audaciae nequitiae crudelitati fidelissimos socios optimosque civis scitota hoc praetore traditos, iudices, atque addictos fuisse novis institutis et edictis, tote Hieronica lege, quem ad modum antea dixi, reiecta ac repudiata.2 Primum edictum, iudices, audite praeclarum: Quantum decumanus edidisset aratorem sibi decumae dare oportere, ut tantum arator decumano dare cogeretur.3 Quo modo? Quantum poposcerit Apronius, dato.4 Quid est hoc? utrum praetoris institutum in socios an in hostis victos insani edictum atque imperium tyranni? Ego tantundem dabo quantum ille poposcerit? poscet omne quantum exaravero.5 Quid omne? plus immo etiam, inquit, si volet.6 Quid tum? quid censes? Aut dabis aut contra edictum fecisse damnabere.7 Per deos immortalis, quid est hoc? veri enim simile non est. 8 Sic mihi persuadeo, iudices, tametsi omnia in istum hominem convenire putetis, tamen hoc vobis falsum videri.9 Ego enim, cum hoc tota Sicilia diceret, tamen adfirmare non auderem, si haec edicta non ex ipsius tabulis totidem verbis recitare possem, sicuti faciam.10 Da, quaeso, scribae, recitet ex codice professionem.11 Recita.12 EDICTVM DE PROFESSIONE .13 Negat me recitare totum; nam id significare nutu videtur.14 Quid praetereo? an illud, ubi caves tamen Siculis et miseros respicis aratores? dicis enim te in decumanum, si plus abstulerit quam debitum sit, in octuplum iudicium daturum .15 Nihil mihi placet praetermitti; recita hoc quoque quod postulat totum. Recita .16 EDICTVM DE IVDICIO IN OCTVPLVM. Iudicio ut arator decumanum persequatur? Miserum atque iniquum! Ex agro homines traducis in forum, ab aratro ad subsellia, ab usu rerum rusticarum ad insolitam litem atque iudicium?
Cicero HOME