monumenta.ch > Cicero > 9 > 86 > 10 > 60 > 5
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 3, 4 <<< >>> 6
Cicero, in Verrem, 2, 3, 5
1 Verum haec et dicentur alio loco et dicta sunt: nunc proficiscemur ad reliqua, si pauca ante fuerimus a vobis, iudices, deprecati.2 Superiore omni oratione perattentos vestros animos habuimus: id fuit nobis gratum admodum.3 Sed multo erit gratius si reliqua voletis attendere, propterea quod in his omnibus quae antea dicta sunt erat quaedam ex ipsa varietate ac novitate rerum et criminum delectatio, nunc tractare causam instituimus frumentariam, quae magnitudine iniuriae et re criminibus ceteris antecellet , iucunditatis in agendo et varietatis minus habebit.4 Vestra autem auctoritate et prudentia dignissimum est, iudices, in audiendi diligentia non minus religioni tribuere quam voluptati . 5 In hac causa frumentaria cognoscenda haec vobis proponite, iudices, vos de rebus fortunisque Siculorum omnium , de civium Romanorum qui arant in Sicilia bonis, de vectigalibus a maioribus traditis, de vita victuque populi Romani cognituros: quae si magna atque adeo maxima vobis videbuntur , quam varie et quam copiose dicantur exspectare nolite.6 Neminem vestrum praeterit, iudices, omnem utilitatem opportunitatemque provinciae Siciliae, quae ad commoda populi Romani adiuncta sit, consistere in re frumentaria maxime; nam ceteris rebus adiuvamur ex illa provincia, hac vero alimur ac sustinemur. 7 Ea causa tripertita, iudices, erit in accusatione; primum enim de decumano, deinde de empto dicemus frumento, postremo de aestimato.
Cicero HOME