monumenta.ch > Cicero > 24 > 50 > 17 > 56 > 85 > 95 > 57 > 15 > 13 > 8 > 21 > 2 > 78 > 14 > 50 > 76 > 14 > 10 > 11 > 36 > 51 > 55 > 49 > 39 > 8 > 74 > 34 > 38 > 1
>>> Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 3, 2
Cicero, in Verrem, 2, 3, 1
1 Omnes qui alterum, iudices, nullis impulsi inimicitiis, nulla privatim laesi iniuria, nullo praemio adducti in iudicium rei publicae causa vocant providere debent non solum quid oneris in praesentia tollant, sed quantum in omnem vitam negoti suscipere conentur.2 Legem enim sibi ipsi dicunt innocentiae continentiae virtutumque omnium qui ab altero rationem vitae reposcunt, atque eo magis si id, ut ante dixi, faciunt nulla re commoti alia nisi utilitate communi. 3 Nam qui sibi hoc sumpsit, ut corrigat mores aliorum ac peccata reprehendat, quis huic ignoscat si qua in re ipse ab religione offici declinarit? Quapropter hoc etiam magis ab omnibus eius modi civis laudandus ac diligendus est, quod non solum ab re publica civem improbum removet, verum etiam se ipsum eius modi fore profitetur ac praestat ut sibi non modo communi voluntate virtutis atque offici, sed etiam vi quadam magis necessaria recte sit honesteque vivendum. 4 Itaque hoc, iudices, ex homine clarissimo atque eloquentissimo , L. Crasso, saepe auditum est, cum se nullius rei tam paenitere diceret quam quod C. Carbonem umquam in iudicium vocavisset; minus enim liberas omnium rerum voluntates habebat, et vitam suam pluribus quam vellet observari oculis arbitrabatur.5 Atque ille his praesidiis ingeni fortunaeque munitus tamen hac cura continebatur, quam sibi nondum confirmato consilio sed ineunte aetate susceperat, Cum minus etiam praecipitur eorum virtus et integritas qui ad hanc rem adulescentuli, quam qui iam firmata aetate descendunt.6 Illi enim, ante quam potuerunt existimare quanto liberior vita sit eorum qui neminem accusarint, gloriae causa atque ostentationis accusant: nos qui iam et quid facere et quantum iudicare possemus ostendimus, nisi facile cupiditates nostras teneremus, numquam ipsimet nobis praecideremus istam licentiam libertatemque vivendi.
Cicero HOME