monumenta.ch > Cicero > 78
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 2, 77 <<<    

Cicero, in Verrem, 2, 2, 78

1 Videtis Verrucium? videtis primas litteras integras? videtis extremam partem nominis , codam illam Verrinam tamquam in luto demersam esse in litura? Sic habent se tabulae, iudices, ut videtis.2 Quid exspectatis, quid quaeritis amplius? Tu ipse, Verres, quid sedes, quid moraris? Nam aut exhibeas nobis Verrucium necesse est aut te Verrucium esse fateare.3 Laudantur oratores veteres, Crassi illi et Antonii, quod crimina diluere dilucide, quod copiose reorum causas defendere solerent : nimirum illi non ingenio solum his patronis, sed fortuna etiam praestiterunt.4 Nemo enim tum ita peccabat ut defensioni locum non relinqueret; nemo ita vivebat ut nulla eius vitae pars summae turpitudinis esset expers; nemo ita in manifesto peccato tenebatur ut, cum impudens fuisset in facto, tum impudentior videretur si negaret. 5 Nunc vero quid faciat Hortensius ? avaritiaene crimina frugalitatis laudibus deprecetur? At hominem flagitiosissimum libidinosissimum nequissimumque defendit. An ab hac eius infamia nequitia vestros animos in aliam partem fortitudinis commemoratione traducat? At homo inertior, ignavior, magis vir inter mulieres, impura inter viros muliercula proferri non potest.6 At mores commodi.7 Quis contumacior, quis inhumanior, quis superbior? At haec sine cuiusquam malo.8 Quis acerbior, quis insidiosior, quis crudelior umquam fuit? In hoc homine atque in eius modi causa quid facerent omnes Crassi et Antonii? Tantum, opinor, Hortensi: ad causam non accederent neque in alterius impudentia sui pudoris existimationem amitterent.9 Liberi enim ad causas solutique veniebant, neque committebant ut, si impudentes in defendendo esse noluissent , ingrati in deserendo existimarentur.
Cicero HOME