monumenta.ch > Cicero > 67 > 24 > 18 > 42 > 3 > 1 > 76
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 2, 75 <<< >>> 77
Cicero, in Verrem, 2, 2, 76
1 Nunc ad sociorum tabulas accepti et expensi, quas removere honeste nullo modo potuerunt, et ad amicum tuum Carpinatium revertemur.2 Inspiciebamus Syracusis a Carpinatio confectas tabulas societatis, quae significabant multis nominibus eos homines versuram a Carpinatio fecisse qui pecunias Verri dedissent; quod erit vobis luce clarius, iudices, tum cum eos ipsos produxero qui dederunt; intellegetis enim illa tempora per quae, cum essent in periculo, pretio sese redemerunt cum societatis tabulis non solum consulibus verum etiam mensibus convenire. 3 Cum haec maxime cognosceremus et in manibus tabulas haberemus, repente aspicimus lituras eius modi quasi quaedam vulnera tabularum recentia.4 Statim suspicione offensi ad ea ipsa nomina oculos animumque transtulimus.5 Erant acceptae pecuniae C. VERRVCIO C. F. , sic tamen ut usque ad alterum R litterae constarent integrae, reliquae omnes essent in litura; alterum, tertium, quartum, permulta erant eiusdem modi nomina.6 Cum manifesto res flagitiosa litura tabularum atque insignis turpitudo teneretur , quaerere incipimus de Carpinatio quisnam is esset Verrucius quicum tantae pecuniae rationem haberet.7 Haerere homo, versari , rubere.8 Quod lege excipiuntur tabulae publicanorum quo minus Romam deportentur, ut res quam maxime clara et testata esse posset, in ius ad Metellum Carpinatium voco tabulasque societatis in forum defero .9 Fit maximus concursus hominum, et, quod erat Carpinati nota cum isto praetore societas ac faeneratio, summe exspectabant omnes quidnam in tabulis teneretur.
Cicero HOME