monumenta.ch > Cicero > 74
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 2, 73 <<< >>> 75
Cicero, in Verrem, 2, 2, 74
1 Itaque ut hoc comperi, remotas esse litteras societatis, habui rationem eorum annorum per quos iste in Sicilia fuisset; dein quaesivi, quod erat inventu facillimum, qui per eos annos magistri illius societatis fuissent, apud quos tabulae fuissent.2 Sciebam enim hanc magistrorum qui tabulas haberent consuetudinem esse, ut, cum tabulas novo magistro traderent, exempla litterarum ipsi habere non nollent.3 Itaque ad L. Vibium, equitem Romanum, virum primarium, quem reperiebam magistrum fuisse eo ipso anno qui mihi maxime quaerendus erat, primum veni.4 Sane homini praeter opinionem improviso incidi.5 Scrutatus sum quae potui et quaesivi omnia: inveni duos solos libellos a L. Canuleio missos sociis ex portu Syracusis, in quibus erat scripta ratio mensuum complurium rerum exportatarum istius nomine sine portorio: itaque obsignavi statim. 6 Non erat haec ex eodem genere quod ego maxime genus ex sociorum litteris reperire cupiebam; verum tantum inveni, iudices, quod apud vos quasi exempli causa proferre possem.7 Sed tamen quicquid erit in his libellis, quantulumcumque videbitur esse, hoc quidem certe manifestum erit: de ceteris ex hoc coniecturam facere debebitis.8 Recita mihi, quaeso, hunc primum libellum, deinde illum alterum.9 LIBELLI CANVELIANI. Non quaero unde cccc amphoras mellis habueris, unde tantum Melitensium , unde L tricliniorum lectos, unde tot candelabra; non, inquam, iam quaero unde haec habueris, sed quo tantum tibi opus fuerit, id quaero. Omitto de melle, sed tantumne Melitensium, quasi etiam amicorum uxores, tantum lectorum, quasi omnium istorum villas ornaturus esses?
Cicero HOME