monumenta.ch > Cicero > 9 > 86 > 10 > 60 > 5 > 3 > 67 > 29 > 46 > 12 > 38 > 32 > 58 > 47 > 48 > 42 > 50 > 52 > 7 > 33 > 20 > 54 > 10 > 43 > 37 > 64 > 73
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 2, 72 <<< >>> 74
Cicero, in Verrem, 2, 2, 73
1 Quod cum ita sit, nihil fingam tamen.2 Meminero me non sumpsisse quem accusarem, sed recepisse quos defenderem; vos ex me causam non a me prolatam, sed ad me delatam audire oportere; me Siculis satis esse facturum si quae cognovi in Sicilia, quae accepi ab ipsis, diligenter exposuero, populo Romano si nullius vim, nullius potentiam pertimuero, vobis si facultatem vere atque honeste iudicandi fide et diligentia mea fecero, mihimet si ne minimum quidem de meo curriculo vitae, quod mihi semper propositum fuit, decessero. 3 Quapropter nihil est quod metuas ne quid in te confingam: etiam quod laetere habes.4 Multa enim quae scio a te esse commissa, quod aut nimium turpia aut parum credibilia sunt, praetermittam.5 Tantum agam de hoc toto nomine societatis.6 Vt iam scire possis, quaeram decretumne sit. Cum id invenero , quaeram remotaene sint litterae. Cum id quoque constabit, vos iam hoc me tacito intellegetis: si illi qui hoc istius causa decreverunt equites Romani nunc idem in eum iudices essent, istum sine dubio condemnarent, de quo litteras eas quae istius furta indicarent et ad se missas et suo decreto remotas scirent esse.7 Quem igitur ab iis equitibus Romanis, qui istius causa cupiunt omnia, qui ab eo benignissime tractati sunt, condemnari necesse esset, is a vobis, iudices, ulla via aut ratione absolvi potest ? Ac ne forte ea, quae remota de medio atque erepta nobis sunt, omnia ita condita fuisse atque ita abdita latuisse videantur ut haec diligentia, quam ego a me exspectari maxime puto, nihil eorum investigare , nihil adsequi potuerit, - quae consilio aliquo aut ratione inveniri potuerunt inventa sunt, iudices: manifestis in rebus hominem iam teneri videbitis .8 Nam quod in publicanorum causis vel plurimum aetatis meae versor vehementerque illum ordinem observo, satis commode mihi videor eorum consuetudinem usu tractandoque cognosse.
Cicero HOME