monumenta.ch > Cicero > 9 > 22 > 22 > 69
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 2, 68 <<<     >>> 70

Cicero, in Verrem, 2, 2, 69

1 Iam igitur est ita perspicuum ut negare non possis nullam tibi statuam voluntate cuiusquam datam, nullam pecuniam statuarum nomine nisi vi expressam et coactam.2 Quo quidem in crimine non illud solum intellegi volo, te ad statuas HS viciens coegisse, sed multo etiam illud magis, quod simul demonstratum est quantum odium in te aratorum, quantum omnium Siculorum sit et fuerit.3 In quo quae vestra defensio futura sit coniectura adsequi non queo. 4 'Oderunt Siculi; togatorum enim causa multa feci'.5 At hi quidem acerrimi inimici sunt.6 'Inimicos habeo civis Romanos, quod sociorum commoda ac iura defendi'.7 At socii in hostium numero sese abs te habitos queruntur.8 'Aratores inimici sunt propter decumas'.9 Quid? qui agros immunis liberosque arant , cur oderunt? cur Halaesini, cur Centuripini, cur Segestani, cur Halicyenses? Quod genus hominum, quem numerum, quem ordinem proferre possum qui te non oderit, sive civium Romanorum sive Siculorum? ut, etiamsi causas cur te oderint non possim dicere, tamen illud dicendum putem, quem omnes mortales oderint, eum vobis quoque odio esse oportere. 10 An hoc dicere audebis, utrum de te aratores , utrum denique Siculi universi bene existiment, aut quo modo existiment , ad rem id non pertinere? Neque tu hoc dicere audebis, nec si cupias licebit; eripiunt enim tibi istam orationem contemnendorum Siculorum atque aratorum statuae illae equestres, quas tu paulo ante quam ad urbem venires poni inscribique iussisti, ut omnium inimicorum tuorum animos accusatorumque tardares. 11 Quis enim tibi molestus esset aut quis appellare te auderet, cum videret statuas ab negotiatoribus , ab aratoribus , a communi Siciliae positas ? Quod est aliud in illa provincia genus hominum? Nullum.12 Ergo ab universa provincia, generatimque a singulis eius partibus, non solum diligitur, sed etiam ornatur.13 Quis hunc attingere audeat? Potes igitur dicere nihil tibi obesse oportere aratorum, negotiatorum, Siculorumque omnium testimonia, cum eorum nominibus in statuarum inscriptione oppositis omnem te speraris invidiam atque infamiam tuam posse exstingere? an, quorum tu auctoritate statuas cohonestare tuas conatus es, eorum ego dignitate accusationem meam comprobare non potero? Nisi forte quod apud publicanos gratiosus fuisti, in ea re spes te aliqua consolatur.14 Quae gratia ne quid tibi prodesse posset ego mea diligentia perfeci; ut etiam obesse deberet tu tua sapientia curasti.
Cicero HOME