monumenta.ch > Cicero > 51 > 68
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 2, 67 <<<     >>> 69

Cicero, in Verrem, 2, 2, 68

1 Ego, si Metellus statuas Centuripinos reponere non coegisset, haec dicerem, Videte, iudices, quantum et quam acerbum dolorem sociorum atque amicorum animis inusserint istius iniuriae, cum Centuripinorum amicissima ac fidelissima civitas, quae tantis officiis cum populo Romano coniuncta est ut non solum rem publicam nostram, sed etiam in quovis homine privato nomen ipsum Romanum semper dilexerit, ea publico consilio atque auctoritate iudicarit C. Verris statuas esse in urbe sua non oportere.2 Recitarem decreta Centuripinorum; laudarem illam civitatem , id quod verissime possem; commemorarem decem milia civium esse Centuripinorum, fortissimorum fidelissimorumque sociorum; eos omnis hoc statuisse, monumentum istius in sua civitate nullum esse oportere. 3 Haec tum dicerem, si statuas Metellus non reposuisset: velim quaerere nunc ex ipso Metello, quidnam sua vi et auctoritate mihi ex hac oratione praeciderit.4 Eadem opinor omnia convenire.5 Neque enim, si maxime statuae deiectae essent ego eas vobis possem iacentis ostendere; hoc uno uterer, civitatem tam gravem iudicasse statuas C. Verris demoliendas.6 Hoc mihi Metellus non eripuit; haec etiam addidit, ut quererer, si mihi videretur, tam iniquo iure sociis atque amicis imperari ut iis ne in suis quidem beneficiis libero iudicio uti liceret, vos rogarem ut coniecturam faceretis qualem in his rebus in me L. Metellum fuisse putaretis, in quibus [rebus ] obesse mihi posset, cum in hac re tam aperta cupiditate fuerit, in qua nihil obfuit.7 Sed ego Metello non irascor neque ei suam vacationem eripio, qua ille apud omnis utitur, ut nihil malitiose neque consulto fecisse videatur.
Cicero HOME