monumenta.ch > Cicero > 67
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 2, 66 <<<     >>> 68

Cicero, in Verrem, 2, 2, 67

1 Centuripinorum senatus decrevit populusque iussit ut, quae statuae Verris ipsius et patris eius et filii essent, eas quaestores demoliendas locarent, dumque ea demolitio fieret, senatores ne minus triginta adessent.2 Videte gravitatem civitatis ac dignitatem.3 Neque eas in urbe sua statuas esse voluerunt quas inviti per vim atque imperium dedissent, neque eius hominis in quem ipsi cum gravissimo testimonio publice, quod numquam antea, Romam mandata legatosque misissent; et id gravius esse putarunt si publico consilio, quam si per vim multitudinis factum esse videretur.4 Cum hoc consilio statuas Centuripini publice sustulissent, audit Metellus; graviter fert; evocat ad se Centuripinorum magistratus et decem primos; nisi restituissent statuas, vehementer minatur .5 Illi ad senatum renuntiant: statuae, quae istius causae nihil prodessent, reponuntur; decreta Centuripinorum, quae de statuis erant facta, non tolluntur .6 Hic ego aliud alii concedo: Metello, homini sapienti, prorsus non possum ignoscere si quid stulte facit.7 Quid? ille hoc putabat Verri criminosum fore, si statuae eius essent deiectae, quod saepe vento aut aliquo casu fieri solet? Non erat in hoc neque crimen ullum neque reprehensio.8 Ex quo igitur crimen atque accusatio nascitur? Ex hominum iudicio et voluntate.
Cicero HOME