monumenta.ch > Cicero > 66
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 2, 65 <<< >>> 67
Cicero, in Verrem, 2, 2, 66
1 Videtis igitur consuetudinem religionemque Graecorum, quae monumenta hostium in bello ipso soleat defendere, eam summa in pace praetoris populi Romani statuis praesidio non fuisse.2 Tauromenitani, quorum est civitas foederata, homines quietissimi, qui maxime ab iniuriis nostrorum magistratuum remoti consuerant esse praesidio foederis, - hi tamen istius evertere statuam non dubitarunt ; qua abiecta basim tamen in foro manere voluerunt, quod gravius in istum fore putabant si scirent homines statuam eius a Tauromenitanis esse deiectam quam si nullam umquam positam esse arbitrarentur.3 Tyndaritani deiecerunt in foro et eadem de causa equum inanem reliquerunt.4 Leontinis, misera in civitate atque inani, tamen istius in gymnasio statua deiecta est.5 Nam quid ego de Syracusanis loquar? quod non est proprium Syracusanorum, sed et illorum et commune conventus illius ac prope totius provinciae. Quanta illuc multitudo, quanta vis hominum convenisse dicebatur tum cum statuae sunt illius deiectae et eversae! At quo loco! Celeberrimo ac religiosissimo, ante ipsum Serapim, in primo aditu vestibuloque templi.6 Quod nisi Metellus hoc tam graviter egisset atque illam rem imperio edictoque prohibuisset, vestigium statuarum istius in tota Sicilia nullum esset relictum.7 Atque ego hoc non vereor, ne quid horum non modo impulsu verum omnino adventu meo factum esse videatur.8 Omnia ista ante facta sunt non modo quam ego Siciliam, verum etiam quam iste Italiam attigit.9 Dum ego in Sicilia sum, nulla statua deiecta est: posteaquam illinc decessi , quae sint gesta cognoscite.
Cicero HOME