monumenta.ch > Cicero > 10 > 7 > 40 > 71 > 9 > 11 > 15 > 61 > 28 > 7 > 69 > 26 > 2 > 13 > 54 > 60 > 53 > 9 > 6 > 47 > 34 > 1 > 91 > 19 > 65
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 2, 64 <<< >>> 66
Cicero, in Verrem, 2, 2, 65
1 Dixerunt Halaesini, Catinenses, Tyndaritani, Hennenses, Herbitenses, Agyrinenses, Netini , Segestani: enumerare omnis non est necesse. Scitis quam multi et quam multa priore actione dixerint: nunc et illi et reliqui dicent.2 Omnes denique hoc in hac causa intellegent, hoc animo esse Siculos ut, si in istum animadversum non sit, sibi relinquendas domos ac sedes suas et ex Sicilia decedendum atque adeo fugiendum esse arbitrentur.3 Hos homines tu persuadebis ad honorem atque amplitudinem tuam pecunias maximas voluntate sua contulisse? Credo, qui te in tua civitate incolumem esse nollent, hi monumenta tuae formae ac nominis in suis civitatibus esse cupiebant. Res declarabit ut cupierint.4 Iam dudum enim mihi nimium tenuiter Siculorum erga te voluntatis argumenta colligere videor, utrum statuas voluerint tibi statuere an coacti sint .5 De quo hoc homine auditum est umquam, quod tibi accidit, ut eius in provincia statuae in locis publicis positae, partim etiam in aedibus sacris, per vim et per universam multitudinem deicerentur? Tot homines in Asia nocentes, tot in Africa, tot in Hispania, Gallia, Sardinia, tot in ipsa Sicilia fuerunt: ecquo de homine hoc umquam audivistis ? Novum est, iudices, in Siculis quidem et in omnibus Graecis monstri simile.6 Non crederem hoc de statuis nisi iacentis revulsasque vidissem, propterea quod apud omnis Graecos hic mos est, ut honorem hominibus habitum in monumentis eius modi non nulla religione deorum consecrari arbitrentur. 7 Itaque Rhodii, qui prope soli bellum illud superius cum Mithridate rege gesserint , omnisque eius copias acerrimumque impetum moenibus litoribus classibusque suis exceperint , tamen, cum ei regi inimici praeter ceteros essent, statuam eius, quae erat apud ipsos in celeberrimo urbis loco, ne tum quidem in ipsis urbis periculis attigerunt. Ac forsitan vix convenire videretur, quem ipsum hominem cuperent evertere, eius effigiem simulacrumque servare; sed tamen videbam, apud eos cum essem, et religionem esse quandam in his rebus a maioribus traditam, et hoc disputari , cum statua se eius habuisse temporis rationem quo posita esset, cum homine eius quo gereret bellum atque hostis esset.
Cicero HOME