monumenta.ch > Cicero > 74 > 75 > 65 > 58 > 41 > 40 > 38 > 19 > 70 > 67 > 27 > 14 > 14 > 6 > 32 > 25 > 50 > 63 > 6 > 44 > 34 > 59 > 55 > 29 > 37 > 8 > 64
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 2, 63 <<<     >>> 65

Cicero, in Verrem, 2, 2, 64

1 Quam ob rem qui hoc probare potes cuiquam, tantos honores habitos esse ab invitis? Hic tibi etiam multo magis quam paulo ante in aratoribus videndum et considerandum est quid velis .2 Magna res est utrum tibi Siculos publice privatimque amicos an inimicos existimari velis.3 Si inimicos, quid te futurum est? quo confugies? ubi nitere? Modo aratorum, honestissimorum hominum ac locupletissimorum et Siculorum et civium Romanorum, maximum numerum abs te abalienasti: nunc de Siculis civitatibus quid ages? Dices tibi Siculos esse amicos? qui poteris? qui, quod nullo in homine antea fecerant , ut in eum publice testimonium dicerent, - cum praesertim ex ea provincia condemnati sint complures qui ibi praetores fuerunt , duo soli absoluti, - hi nunc veniunt cum litteris, veniunt cum mandatis, veniunt cum testimoniis publicis; qui, si te publice laudarent , tamen id more potius suo quam merito tuo facere viderentur, hi cum de tuis factis publice conqueruntur, nonne hoc indicant, tantas esse iniurias ut multo maluerint de suo more decedere quam de tuis moribus non dicere? Confitendum igitur est tibi necessario Siculos inimicos esse, qui quidem [et ] in te gravissima postulata consulibus ediderint , et me ut hanc causam salutisque suae defensionem susciperem obsecrarint ; qui cum a praetore prohiberentur, a quattuor quaestoribus impedirentur, omnium minas atque omnia pericula prae salute sua levia duxerint ; qui priore actione ita testimonia graviter vehementerque dixerint ut Artemonem Centuripinum legatum et publice testem Q. Hortensius accusatorem, non testem esse diceret.4 Etenim ille cum propter virtutem et fidem cum Androne, homine honestissimo et certissimo, tum etiam propter eloquentiam legatus a suis civibus electus est, ut posset multas istius et varias iniurias quam apertissime vobis planissimeque explicare.
Cicero HOME