monumenta.ch > Cicero > 62 > 35 > 59
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 2, 58 <<< >>> 60
Cicero, in Verrem, 2, 2, 59
1 Ac de avertenda pecunia quaero abs te utrum ipsae civitates solitae sint statuas tibi faciundas locare ei cui possent optima condicione locare , an aliquem procuratorem praeficere qui statuis faciundis praeesset, an tibi, an cui tu imperasses, adnumerare pecuniam? Nam si per eos statuae fiebant a quibus tibi iste honos habebatur, audio; sin Timarchidi pecunia numerabatur, desine, quaeso, simulare te, cum in manifestissimo furto teneare, gloriae studiosum ac monumentorum fuisse.2 Quid vero? modum statuarum haberi nullum placet? Atqui habeatur necesse est. 3 Etenim sic considerate.4 Syracusana civitas, ut eam potissimum nominem, dedit ipsi statuam - est honos - et patri - bella haec pietatis et quaestuosa simulatio - et filio - ferri hoc potest, hunc enim puerum non oderant; verum quotiens et quot nominibus a Syracusanis statuas auferes? Vt in foro statuerent, abstulisti, ut in curia, coegisti, ut pecuniam conferrent in eas statuas quae Romae ponerentur imperasti; ut idem darent homines aratorum nomine, dederunt; ut idem pro parte in commune Siciliae conferrent, etiam id contulerunt.5 Vna civitas cum tot nominibus pecuniam contulerit idemque hoc civitates ceterae fecerint, nonne res ipsa vos admonet ut putetis modum aliquem huic cupiditati constitui oportere? Quid? si hoc voluntate sua nulla civitas fecit, si omnes imperio, metu, vi, malo adductae tibi pecuniam statuarum nomine contulerunt, per deos immortalis, num cui dubium esse poterit quin, etiamsi statuerit accipere ad statuas licere, idem tamen statuat eripere certe non licere? Primum igitur in hanc rem testem totam Siciliam citabo, quae mihi una voce statuarum nomine magnam pecuniam per vim coactam esse demonstrat .6 Nam legationes omnium civitatum in postulatis communibus, quae fere omnia ex tuis iniuriis nata sunt, etiam hoc ediderunt, VT STATVAS NE CVI, NISI CVM IS DE PROVINCIA DECESSISSET, POLLICERENTVR.
Cicero HOME