monumenta.ch > Cicero > 58
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 2, 57 <<< >>> 59
Cicero, in Verrem, 2, 2, 58
1 Verum ubi tandem aut in quibus statuis ista tanta pecunia consumpta est? 'Consumetur,' inquies.2 Scilicet exspectemus legitimum illud quinquennium; si hoc intervallo non consumpserit, tum denique nomen eius de pecuniis repetundis statuarum nomine deferemus.3 Reus est maximis plurimisque criminibus in iudicium vocatus: HS viciens ex hoc uno genere captum videmus.4 Si condemnatus eris, non, opinor, id ages ut ista pecunia in quinquennio consumatur in statuis; sin absolutus eris, quis erit tam amens qui te ex tot tantisque criminibus elapsum post quinquennium statuarum nomine arcessat ? Ita si neque adhuc consumpta est ista pecunia et est perspicuum non consumptum iri, licet iam intellegamus inventam esse rationem quare et iste HS viciens ex hoc uno genere conciliarit et ceperit, et ceteri - si hoc a vobis erit comprobatum - quam volent magnas hoc nomine pecunias capere possint; ut iam videamur non a pecuniis capiendis homines absterrere , sed, cum genera quaedam pecuniarum capiendarum comprobarimus, honesta nomina turpissimis rebus imponere. 5 Etenim, si C. Verres HS c milia populum verbi gratia Centuripinum poposcisset eamque ab iis pecuniam abstulisset, non, opinor, esset dubium quin eum, cum id planum fieret, condemnari necesse esset.6 Quid? si eundem populum HS cc milia poposcit eaque coegit atque abstulit, num idcirco absolvetur quod adscriptum est eam pecuniam datam statuarum nomine? Non, opinor; nisi forte id agimus, non ut magistratibus nostris moram accipiendi , sed ut sociis causam dandi adferre videamur.7 Quodsi quem statuae magno opere delectant, et si quis earum honore aut gloria ducitur, is haec tamen constituat necesse est, primum averti pecuniam domum non placere, deinde ipsarum statuarum modum quendam esse oportere, deinde illud, certe ab invitis exigi non oportere .
Cicero HOME