monumenta.ch > Cicero > 23 > 18 > 53 > 6 > 41 > 33 > 57
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 2, 56 <<< >>> 58
Cicero, in Verrem, 2, 2, 57
1 Si tibi magistratum abrogasset, minore ignominia te adfecisset quam cum ea quae in magistratu gessisti sustulit atque inrita iussit esse.2 Neque in hac re sola fuit eius modi, sed, antequam ego in Siciliam veni, in maximis rebus ac plurimis; nam et Heraclio Syracusanos tuos illos palaestritas bona restituere iussit, et Epicrati Bidinos, et pupillo Drepanitano A. Claudium, et, nisi mature Laetilius in Siciliam cum litteris venisset, minus xxx diebus Metellus totam trienni praeturam tuam rescidisset.3 Et quoniam de ea pecunia quam tibi ad statuam censores contulerunt dixi, non mihi praetermittendum videtur ne illud quidem genus pecuniae conciliatae quam tu a civitatibus statuarum nomine coegisti.4 Video enim eius pecuniae summam esse pergrandem, ad HS viciens : tantum conficietur ex testimoniis et litteris civitatum. Et iste hoc concedit nec potest aliter dicere.5 Quare cuius modi putamus esse illa quae negat, cum haec tam improba sint quae fatetur ? Quid enim vis constitui? consumptam esse istam omnem pecuniam in statuis? Fac ita esse; tamen hoc ferendum nullo modo est, tantam a sociis pecuniam auferri ut omnibus in angiportis praedonis improbissimi statua ponatur , qua vix tuto transiri posse videatur .
Cicero HOME