monumenta.ch > Cicero > 44 > 30 > 40 > 20 > 46 > 50 > 33 > 41 > 58 > 42 > 31 > 45 > 62 > 5 > 70 > 33 > 31 > 34 > 37 > 21 > 59 > 20 > 27 > 35 > 10 > 51 > 18 > 53 > 28 > 56
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 2, 55 <<<     >>> 57

Cicero, in Verrem, 2, 2, 56

1 Nam L. Metellus, qui, posteaquam ego inquirendi causa in Siciliam veni, repente L. Laetili adventu istius non modo amicus, verum etiam cognatus factus est, - is, quod videbat istius censu stari nullo modo posse, eum censum observari iussit qui viro fortissimo atque innocentissimo, Sex. Peducaeo, praetore habitus esset.2 Erant enim tum censores legibus facti delecti a suis civitatibus, quibus, si quid commisissent, poenae legibus erant constitutae.3 Te autem praetore quis censor aut legem metueret qua non tenebatur, quoniam creatus lege non erat, aut animadversionem tuam, cum id quod abs te emerat vendidisset? Teneat iam sane meos testis Metellus, cogat alios laudare, sicut in multis conatus est; modo haec faciat quae facit.4 Quis enim umquam tanta a quoquam contumelia, quis tanta ignominia adfectus est? Quinto quoque anno Sicilia tota censetur. Erat censa praetore Peducaeo; quintus annus cum in te praetorem incidisset, censa denuo est .5 Postero anno L. Metellus mentionem tui census fieri vetat; censores dicit de integro sibi creari placere; interea Peducaeanum censum observari iubet.6 Hoc si tuus inimicus fecisset , tamen, si animo aequo provincia tulisset, inimici iudicium grave videretur.7 Fecit amicus recens et cognatus voluntarius; aliter enim, si provinciam retinere, si salvus ipse in provincia vellet esse, facere non potuit.8 Exspectas etiam quid hi iudicent?
Cicero HOME