monumenta.ch > Cicero > 24 > 50 > 17 > 56 > 85 > 95 > 57 > 15 > 13 > 8 > 21 > 2 > 78 > 14 > 50 > 76 > 14 > 10 > 11 > 36 > 51 > 55
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 2, 54 <<<     >>> 56

Cicero, in Verrem, 2, 2, 55

1 Iam hoc impudentissime: palam - licebat enim videlicet legibus - singulis censoribus denarii treceni ad statuam praetoris imperati sunt.2 Censores cxxx facti sunt; pecuniam illam ob censuram contra leges clam dederunt; haec denarium XXXVIIII milia palam salvis legibus contulerunt in statuam.3 Primum quo tantam pecuniam? deinde quam ob rem censores ad statuam tibi conferebant? Ordo aliqui censorum est, conlegium, genus aliquod hominum? Nam aut publice civitates istos honores habent aut, si homines, generatim , ut aratores, ut mercatores, ut navicularii; censores quidem qui magis quam aediles? Ob beneficium? Ergo hoc fatebere, abs te haec petita esse - nam empta non audebis dicere; te eos magistratus hominibus benefici, non rei publicae causa permisisse? Hoc cum tute fateare, quisquam dubitabit quin tu istam apud populos provinciae totius invidiam atque offensionem non ambitionis neque beneficiorum conlocandorum, sed pecuniae conciliandae causa susceperis? Itaque illi censores fecerunt idem quod in nostra re publica solent ii qui per largitionem magistratus adepti sunt: dederunt operam ut ita potestatem gererent ut illam lacunam rei familiaris explerent.4 Sic census habitus est te praetore ut eo censu nullius civitatis res publica posset administrari; nam locupletissimi cuiusque censum extenuarant , tenuissimi auxerant.5 Itaque in tributis imperandis tantum oneris plebi imponebatur ut, etiamsi homines tacerent, res ipsa illum censum repudiaret, id quod intellegi facillime re ipsa potest.
Cicero HOME