monumenta.ch > Cicero > 10 > 7 > 40 > 71 > 9 > 11 > 15 > 61 > 28 > 7 > 69 > 26 > 2 > 13 > 54 > 60 > 53
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 2, 52 <<<     >>> 54

Cicero, in Verrem, 2, 2, 53

1 Iam vero censores quem ad modum isto praetore in Sicilia creati sint, operae pretium est cognoscere.2 Ille enim est magistratus apud Siculos qui diligentissime mandatur a populo propter hanc causam, quod omnes Siculi ex censu quotannis tributa conferunt , in censu habendo potestas omnis aestimationis habendae summaeque faciendae censori permittitur.3 Itaque et populus cui maximam fidem suarum rerum habeat maxima cura deligit, et propter magnitudinem potestatis hic magistratus a populo summa ambitione contenditur. 4 In ea re iste nihil obscure facere voluit, non in sortitione fallere neque dies de fastis eximere.5 Nihil sane vafre nec malitiose facere conatus est; sed ut studia cupiditatesque honorum atque ambitiones ex omnibus civitatibus tolleret , quae res evertendae rei publicae solent esse, ostendit sese in omnibus civitatibus censores esse facturum. 6 Tanto mercatu praetoris indicto concurritur undique ad istum Syracusas; flagrabat domus tota praetoria studio hominum et cupiditate; nec mirum omnibus comitiis tot civitatum unam in domum revocatis, tantaque ambitione provinciae totius in uno cubiculo inclusa.7 Exquisitis palam pretiis et licitationibus factis, discribebat censores binos in singulas civitates Timarchides.8 Is suo labore suisque accessionibus huius negoti atque operis molestia consequebatur ut ad istum sine ulla sollicitudine summa pecuniae referretur.9 Iam hic Timarchides quantam pecuniam fecerit plane adhuc cognoscere non potuistis; verum tamen priore actione quam varie, quam improbe praedatus esset, multorum testimoniis cognovistis.
Cicero HOME