monumenta.ch > Cicero > 9 > 22 > 22 > 69 > 1 > 25 > 11 > 52
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 2, 51 <<<     >>> 53

Cicero, in Verrem, 2, 2, 52

1 Cephaloedi mensis est certus, quo mense sacerdotem maximum creari oporteat.2 Erat eius honoris cupidus Artemo quidam, Climachias cognomine, homo sane locuples et domi nobilis.3 Sed is fieri nullo modo poterat si Herodotus quidam adesset: ei locus ille atque honos in illum annum ita deberi putabatur ut ne Climachias quidem contra diceret.4 Res ad istum defertur et istius more deciditur: toreumata sane nota et pretiosa auferuntur.5 Herodotus Romae erat; satis putabat se ad comitia tempore venturum si pridie venisset.6 Iste, ne aut alio mense ac fas erat comitia haberentur, aut Herodoto praesenti honos adimeretur, (id quod iste non laborabat, Climachias minime volebat), excogitat - dixi iam dudum, non est homo acutior quisquam nec fuit - excogitat, inquam, quem ad modum mense illo legitimo comitia haberentur nec tamen Herodotus adesse posset. 7 Est consuetudo Siculorum ceterorumque Graecorum, quod suos dies mensisque congruere volunt cum solis lunaeque ratione, ut non numquam, si quid discrepet, eximant unum aliquem diem aut summum biduum ex mense, quos illi exaeresimos dies nominant; item non numquam uno die longiorem mensem faciunt aut biduo. Quae cum iste cognosset novus astrologus, qui non tam caeli rationem quam caelati argenti duceret, eximi iubet non diem ex mense, sed ex anno unum dimidiatumque mensem hoc modo ut, quo die verbi causa esse oporteret Idus Ianuarias, is eo die Kalendas Martias proscribi iuberet : itaque fit omnibus recusantibus et plorantibus .8 Dies is erat legitimus comitiis habendis.9 Eo modo sacerdos Climachias renuntiatus est. 10 Herodotus cum Roma revertitur, diebus , ut ipse putabat, xv ante comitia, offendit eum mensem qui consequitur mensem comitialem, comitiis iam abhinc xxx diebus factis .11 Tunc Cephaloeditani fecerunt intercalarium xxxxv dies longum, ut reliqui menses in suam rationem reverterentur.12 Hoc si Romae fieri posset, certe aliqua ratione expugnasset iste ut dies xxxxv inter binos ludos tollerentur, per quos solos iudicium fieri posset .
Cicero HOME