monumenta.ch > Cicero > 23 > 18 > 53 > 6 > 41 > 33 > 57 > 4 > 19 > 55 > 51
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 2, 50 <<<     >>> 52

Cicero, in Verrem, 2, 2, 51

1 Nolite exspectare dum omnis obeam oratione mea civitates: hoc uno complector omnia, neminem isto praetore senatorem fieri potuisse nisi qui isti pecuniam dedisset .2 Hoc idem transfero in magistratus, curationes, sacerdotia; quibus in rebus non solum hominum iura, sed etiam deorum immortalium religiones omnis repudiavit.3 Syracusis lex est de religione, quae in annos singulos Iovis sacerdotem sortito capi iubeat, quod apud illos amplissimum sacerdotium putatur: cum suffragiis tres ex tribus generibus creati sunt, res revocatur ad sortem.4 Perfecerat iste imperio ut pro suffragio Theomnastus, familiaris suus, in tribus illis renuntiaretur: in sorte, cui imperare non potuerat , exspectabant homines quidnam acturus esset.5 Homo, id quod erat facillimum, primo vetat sortiri: iubet extra sortem Theomnastum renuntiari.6 Negant id Syracusani per religiones sacrorum ullo modo fieri posse, fas denique negant esse. Iubet iste sibi legem recitari .7 Recitatur; in qua scriptum erat ut, quot essent renuntiati, tot in hydriam sortes conicerentur; cuium nomen exisset, ut is haberet id sacerdotium.8 Iste homo ingeniosus et peracutus, 'Optime,' inquit, 'nempe scriptum ita est, QVOT RENVNTIATI ERVNT. Quot ergo, inquit, sunt renuntiati?' Respondent, 'Tres'.9 'Numquid igitur oportet nisi tres sortis conici, unam educi?''Nihil'.10 Conici iubet tres, in quibus omnibus esset inscriptum nomen Theomnasti.11 Fit clamor maximus, cum id universis indignum ac nefarium videretur.12 Ita Iovis illud sacerdotium amplissimum per hanc rationem Theomnasto datur.
Cicero HOME