monumenta.ch > Cicero > 24 > 50
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 2, 49 <<<     >>> 51

Cicero, in Verrem, 2, 2, 50

1 Agrigentini de senatu cooptando Scipionis leges antiquas habent, in quibus et illa eadem sancta sunt et hoc amplius: cum Agrigentinorum duo genera sint, unum veterum, alterum colonorum quos T. Manlius praetor ex senatus consulto de oppidis Siculorum deduxit Agrigentum, cautum est in Scipionis legibus ne plures essent in senatu ex colonorum numero quam ex vetere Agrigentinorum.2 Iste, qui omnia iura pretio exaequasset omniumque rerum dilectum atque discrimen pecunia sustulisset, non modo illa quae erant aetatis ordinis quaestusque permiscuit, sed etiam in his duobus generibus civium novorum veterumque turbavit. 3 Nam cum esset ex vetere numero quidam senator demortuus, et cum ex utroque genere par numerus reliquus esset, veterem cooptari necesse erat legibus, ut is amplior numerus esset. Quae cum ita se res haberet , tamen ad istum emptum venerunt illum locum senatorium non solum veteres, verum etiam novi.4 Fit ut pretio novus vincat litterasque a praetore adferat Agrigentum.5 Agrigentini ad istum legatos mittunt qui eum leges doceant consuetudinemque omnium annorum demonstrent, ut iste intellegeret ei se illum locum vendidisse cui ne commercium quidem esse oporteret; quorum oratione iste, cum pretium iam accepisset, ne tantulum quidem commotus est. 6 Idem fecit Heracleae .7 Nam eo quoque colonos P. Rupilius deduxit, legesque similis de cooptando senatu et de numero veterum ac novorum dedit.8 Ibi non solum iste ut apud ceteros pecuniam accepit, sed etiam genera veterum ac novorum numerumque permiscuit.
Cicero HOME