monumenta.ch > Cicero > 9 > 86 > 10 > 60 > 5 > 3 > 67 > 29 > 46 > 12 > 38 > 32 > 58 > 47 > 48
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 2, 47 <<<     >>> 49

Cicero, in Verrem, 2, 2, 48

1 Atque ut aliquando de rebus ab isto cognitis iudicatisque et de iudiciis datis dicere desistamus, et, quoniam facta istius in his generibus infinita sunt, nos modum aliquem et finem orationi nostrae criminibusque faciamus, pauca ex aliis generibus sumemus.2 Audistis ob ius dicendum Q. Varium dicere procuratores suos isti centum triginta milia nummum dedisse, meministis Q. Vari testimonium, remque hanc totam C. Sacerdotis, hominis ornatissimi, testimonio comprobari, scitis Cn. Sertium, M. Modium, equites Romanos, sescentos praeterea civis Romanos multosque Siculos dixisse se isti pecuniam ob ius dicendum dedisse. De quo crimine quid ego disputem, cum id totum positum sit in testibus? quid porro argumenter, qua de re dubitare nemo possit? An hoc dubitabit quisquam omnium, quin is venalem in Sicilia iuris dictionem habuerit qui Romae totum edictum atque omnia decreta vendiderit? et quin is ab Siculis ob decreta interponenda pecunias ceperit, qui M. Octavium Ligurem pecuniam ob ius dicendum poposcerit? Quod enim iste praeterea genus pecuniae cogendae praeteriit? quod non ab omnibus aliis praeteritum excogitavit? ecqua res apud civitates Siculas expetitur, in qua aut honos aliquis sit aut potestas aut procuratio, quin eam rem tu ad tuum quaestum nundinationemque hominum traduxeris?
Cicero HOME