monumenta.ch > Cicero > 46 > 30 > 5 > 19 > 2 > 16 > 6 > 32 > 37 > 89 > 15 > 77 > 27 > 82 > 3 > 45
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 2, 44 <<<     >>> 46

Cicero, in Verrem, 2, 2, 45

1 At quem hominem, C. Verres, tanta tam insigni iniuria adfecisti? quem hominem absentem de litteris corruptis causa incognita condemnasti ? cuius absentis nomen recepisti? quem absentem non modo sine crimine et sine teste, verum etiam sine accusatore damnasti? Quem hominem? di immortales! non dicam amicum tuum , quod apud homines clarissimum est, non hospitem, quod sanctissimum est; nihil enim minus libenter de Sthenio commemoro, nihil aliud in eo quod reprehendi possit invenio nisi quod homo frugalissimus atque integerrimus te, hominem plenum stupri flagiti sceleris, domum suam invitavit, nisi quod, qui C. Mari, Cn. Pompei, C. Marcelli, L. Sisennae, tui defensoris, ceterorum virorum fortissimorum hospes fuisset atque esset, ad eum numerum clarissimorum hominum tuum quoque nomen adscripsit . 2 Quare de hospitio violato et de tuo isto scelere nefario nil queror; hoc dico non iis qui Sthenium norunt, hoc est nemini eorum qui in Sicilia fuerunt, - nemo enim ignorat quo hic in civitate sua splendore, qua apud omnis Siculos dignitate atque existimatione sit; sed ut illi quoque qui in ea provincia non fuerunt intellegere possint in quo homine tu statueris exemplum eius modi, quod cum propter iniquitatem rei tum etiam propter hominis dignitatem acerbum omnibus atque intolerandum videretur.
Cicero HOME