monumenta.ch > Cicero > 74 > 75 > 65 > 58 > 41
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 2, 40 <<< >>> 42
Cicero, in Verrem, 2, 2, 41
1 Nuntiabatur illi primis illis temporibus, id quod pater quoque ad eum pluribus verbis scripserat, agitatam rem esse in senatu; etiam in contione tribunum plebis de causa Stheni, M. Palicanum, esse questum; postremo me ipsum apud hoc collegium tribunorum plebis, cum eorum omnium edicto non liceret Romae quemquam esse qui rei capitalis condemnatus esset, egisse causam Stheni, et, cum ita rem exposuissem quem ad modum nunc apud vos, docuissemque hanc damnationem duci non oportere, x tribunos plebis hoc statuisse, idque de omnium sententia pronuntiatum esse, NON VIDERI STHENIVM lMPEDIRI EDICTO QVO MINVS EI ROMAE LICERET ESSE. Cum haec ad istum adferrentur, pertimuit aliquando et commotus est; vertit stilum in tabulis suis, quo facto causam omnem evertit suam; nihil enim sibi reliqui fecit quod defendi aliqua ratione posset.2 Nam si ita defenderet, 'Recipi nomen absentis licet; hoc fieri in provincia nulla lex vetat ,' mala et improba defensione, verum aliqua tamen uti videretur; postremo illo desperatissimo perfugio uti posset, se imprudentem fecisse, existimasse id licere .3 Quamquam haec perditissima defensio est, tamen aliquid dici videretur.4 Tollit ex tabulis id quod erat, et facit coram esse delatum .
Cicero HOME