monumenta.ch > Cicero > 67 > 24 > 18 > 42 > 3 > 1 > 76 > 53 > 33 > 56 > 52 > 30 > 39
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 2, 38 <<< >>> 40
Cicero, in Verrem, 2, 2, 39
1 Itaque in senatu continuo Cn. Lentulus et L. Gellius consules faciunt mentionem placere statui, si patribus conscriptis videretur, ne absentes homines in provinciis rei fierent rerum capitalium; causam Stheni totam et istius crudelitatem et iniquitatem senatum docent.2 Aderat in senatu Verres pater istius, et flens unum quemque senatorum rogabat ut filio suo parceret; neque tamen multum proficiebat; erat enim summa voluntas senatus.3 Itaque sententiae dicebantur: CVM STHENIVS ABSENS REVS FACTVS ESSET, DE ABSENTE IVDICIVM NVLLVM FIERI PLACERE, ET, Sl QVOD ESSET FACTVM, ID RATVM ESSE NON PLACERE. Eo die transigi nihil potuit, quod et id temporis erat et ille pater istius invenerat homines qui dicendo tempus consumerent.4 Postea senex Verres defensores atque hospites omnis Stheni convenit, rogat eos atque orat ne oppugnent filium suum, de Sthenio ne laborent; confirmat iis curaturum se esse ne quid ei per filium suum noceretur; se homines certos eius rei causa in Siciliam et terra et mari esse missurum.5 Et erat spatium dierum fere xxx ante Kalendas Decembris, quo die iste ut Syracusis Sthenius adesset edixerat. 6 Commoventur amici Stheni; sperant fore ut patris litteris nuntiisque filius ab illo furore revocetur.7 In senatu postea causa non agitur. Veniunt ad istum domestici nuntii litterasque a patre adferunt ante Kalendas Decembris, cum isti etiam tum de Sthenio in integro tota res esset, eodemque ei tempore de eadem re litterae complures a multis eius amicis ac necessariis adferuntur.
Cicero HOME