monumenta.ch > Cicero > 74 > 75 > 65 > 58 > 41 > 40 > 38
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 2, 37 <<<     >>> 39

Cicero, in Verrem, 2, 2, 38

1 Iste homo certus et diligens ad horam nonam praesto est, Sthenium citari iubet.2 Quem posteaquam videt non adesse, dolore ardere atque iracundia furere coepit, Venerios domum Stheni mittere, equis circum agros eius villasque dimittere.3 Itaque dum exspectat quidnam sibi certi adferatur, ante horam tertiam noctis de foro non discedit .4 Postridie mane descendit; Agathinum ad se vocat; iubet eum de litteris publicis in absentem Sthenium dicere.5 Erat eius modi causa ut ille ne sine adversario quidem apud inimicum iudicem reperire posset quid diceret; itaque tantum verbo posuit, Sacerdote praetore Sthenium litteras publicas corrupisse.6 Vix ille hoc dixerat cum iste pronuntiat STHENIVM LITTERAS PVBLICAS CORRVPISSE VIDERI; et hoc praeterea addit homo Venerius novo modo nullo exemplo, OB EAM REM HS D VENERI ERYCINAE DE STHENI BONIS SE EXACTVRVM, bonaque eius statim coepit vendere; et vendidisset, si tantulum morae fuisset quo minus ei pecunia illa numeraretur. 7 Ea posteaquam numerata est, contentus hac iniquitate iste non fuit; palam de sella ac tribunali pronuntiat, Sl QVIS ABSENTEM STHENIVM REI CAPITALIS REVM FACERE VELLET, SESE EIVS NOMEN RECEPTVRVUM et simul ut ad causam accederet nomenque deferret, Agathinum, novum adfinem atque hospitem, coepit hortari.8 Tum ille clare omnibus audientibus se id non esse facturum, neque se usque eo Sthenio esse inimicum ut eum rei capitalis adfinem esse diceret. Hic tum repente Pacilius quidam, homo egens et levis, accedit; ait, si liceret, absentis nomen deferre se velle.9 Iste vero et licere et fieri solere, et se recepturum; itaque defertur; edicit statim ut Kalendis Decembribus adsit Sthenius Syracusis. 10 Hic qui Romam pervenisset, satisque feliciter anni iam adverso tempore navigasset, omniaque habuisset aequiora et placabiliora quam animum praetoris atque hospitis, rem ad amicos suos detulit, quae, ut erat acerba atque indigna , sic videbatur omnibus.
Cicero HOME