monumenta.ch > Cicero > 9 > 86 > 10 > 60 > 5 > 3 > 67 > 29 > 46 > 12 > 38 > 32
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 2, 31 <<< >>> 33
Cicero, in Verrem, 2, 2, 32
1 Etenim si illud est flagitiosum , quod mihi omnium rerum turpissimum maximeque nefarium videtur, ob rem iudicandam pecuniam accipere, pretio habere addictam fidem et religionem, quanto illud flagitiosius improbius indignius, eum a quo pecuniam ob absolvendum acceperis condemnare, ut ne praedonum quidem praetor in fide retinenda consuetudinem conservet ! Scelus est accipere ab reo : quanto magis ab accusatore, quanto etiam sceleratius ab utroque! Fidem cum proposuisses venalem in provincia, valuit apud te plus is qui pecuniam maiorem dedit.2 Concedo; forsitan aliquis aliquando eius modi quidpiam fecerit.3 Cum vero fidem ac religionem tuam iam alteri addictam pecunia accepta habueris, postea eandem adversario tradideris maiore pecunia, utrumque falles, et trades cui voles , et ei quem fefelleris ne pecuniam quidem reddes? Quem mihi tu Bulbum, quem Staienum? quod umquam huiusce modi monstrum aut prodigium audivimus aut vidimus, qui cum reo transigat, post cum accusatore decidat, honestos homines, qui causam norint, ableget a consilioque dimittat, ipse solus reum absolutum, a quo pecuniam acceperit, condemnet pecuniamque non reddat? Hunc hominem in iudicum numero habebimus? hic alteram decuriam senatoriam iudex obtinebit? hic de capite libero iudicabit? huic iudicialis tabella committetur? quam iste non modo cera, verum etiam sanguine, si visum erit, notabit.
Cicero HOME