monumenta.ch > Cicero > 9 > 22 > 22 > 69 > 1 > 25 > 11 > 52 > 39 > 26 > 8 > 43 > 28 > 26 > 35 > 64 > 88 > 68 > 9 > 46 > 22 > 6 > 25 > 72 > 5 > 51 > 54 > 27
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 2, 26 <<<     >>> 28

Cicero, in Verrem, 2, 2, 27

1 Verum, quod institui dicere, miserias cognoscite sociorum .2 Heraclius ille et Epicrates longe mihi obviam cum suis omnibus processerunt, venienti Syracusas egerunt gratias flentes, Romam mecum decedere cupiverunt.3 Quod erant oppida mihi complura etiam reliqua quae adire vellem, constitui cum hominibus quo die mihi Messanae praesto essent .4 Eo mihi nuntium miserunt se a praetore retineri.5 Quibus ego testimonium denuntiavi, quorum edidi nomina Metello, cupidissimi veniendi , maximis iniuriis adfecti, adhuc non venerunt.6 Hoc iure sunt socii ut iis ne deplorare quidem de suis incommodis liceat.7 Iam Heraclii Centuripini, optimi nobilissimique adulescentis, testimonium audistis; a quo HS C per calumniam malitiamque petita sunt. Iste poenis compromissisque interpositis HS cccc extorquenda curavit, quodque iudicium secundum Heraclium de compromisso factum erat, cum civis Centuripinus inter duos civis diiudicasset , id inritum iussit esse eumque iudicem falsum iudicasse iudicavit; in senatu esse, locis commodisque publicis uti vetuit; si quis eum pulsasset, edixit sese iudicium iniuriarum non daturum; quicquid ab eo peteretur, iudicem de sua cohorte daturum, ipsi autem nullius actionem rei se daturum. 8 Quae istius auctoritas tantum valuit ut neque illum pulsaret quisquam, cum praetor in provincia sua verbo permitteret, re hortaretur, neque quisquam ab eo quicquam peteret, cum iste calumniae licentiam sua auctoritate ostendisset ; ignominia autem illa gravis tam diu in illo homine fuit , quam diu iste in provincia mansit .9 Hoc iniecto metu iudicibus novo more , nullo exemplo, ecquam rem putatis esse in Sicilia nisi ad nutum istius iudicatam? Vtrum id solum videtur esse actum, quod est tamen actum, ut haec Heraclio pecunia eriperetur, an etiam illud, in quo praeda erat maxima, ut nomine iudiciorum omnium bona atque fortunae in istius unius essent potestatem ?
Cicero HOME