monumenta.ch > Cicero > 74 > 75 > 65 > 58 > 41 > 40 > 38 > 19 > 70 > 67 > 27 > 14 > 14 > 6 > 32 > 25
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 2, 24 <<< >>> 26
Cicero, in Verrem, 2, 2, 25
1 Cum omnia consilia frigerent, admonitu istius insimulare coeperunt Epicratem litteras publicas corrupisse, a qua suspicione ille aberat plurimum: actionem eius rei postulant. Amici recusare ne quod iudicium neve ipsius cognitio illo absente de existimatione eius constitueretur, et simul illud idem postulare non desistebant ut se ad leges suas reiceret.2 Iste amplam nactus, ubi videt esse aliquid quod amici absente Epicrate nollent defendere, adseverat se eius rei in primis actionem1 daturum.3 Cum omnes perspicerent ad istum non modo illos nummos qui per simulationem ab isto exierant revertisse, sed multo etiam pluris eum postea nummos abstulisse, amici Epicratem defendere destiterunt, iste Epicratis bona Bidinos omnia possidere et sibi habere iussit.4 Ad illa HS D hereditaria accessit ipsius antiqua HS quindeciens pecunia.5 Vtrum res ab initio ita ducta est an ad extremum ita perducta, an ita parva est pecunia, an is homo Verres ut haec quae dixi gratiis facta esse videantur ? Hic nunc de miseria Siculorum, iudices, audite.6 Et Heraclius ille Syracusanus et hic Bidinus Epicrates expulsi bonis omnibus Romam venerunt; sordidati, maxima barba et capillo, Romae biennium prope fuerunt.7 Cum L. Metellus in provinciam profectus est, tum isti bene commendati cum Metello una proficiscuntur. Metellus, simul ac venit Syracusas, utrumque rescidit , et de Epicrate et de Heraclio.8 In utriusque bonis nihil erat quod restitui posset, nisi si quid moveri loco non potuerat .
Cicero HOME