monumenta.ch > Cicero > 46 > 30 > 5 > 19 > 2 > 16 > 6 > 32 > 37 > 89 > 15 > 77 > 27 > 82 > 3 > 45 > 49 > 17 > 14 > 5 > 14 > 59 > 8 > 66 > 24
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 2, 23 <<<     >>> 25

Cicero, in Verrem, 2, 2, 24

1 Volcatius idem apud te postea fuit, eques Romanus, tanta accepta ignominia; nam quid est turpius ingenuo, quid minus libero dignum quam in conventu maximo cogi a magistratu furtum reddere? qui si eo animo esset quo non modo eques Romanus, sed quivis liber debet esse, aspicere te postea non potuisset; inimicus, hostis esset tanta contumelia accepta, nisi tecum tum conlusisset et tuae potius existimationi servisset quam suae.2 Qui quam tibi amicus non modo tum fuerit quam diu tecum in provincia fuit, verum etiam nunc sit cum iam a ceteris amicis relictus es, et tu intellegis et nos existimare possumus. An hoc solum argumentum est nihil isto imprudente factum, quod Volcatius ei non succensuit? quod iste neque in Volcatium neque in Bidinos animadvertit ? Est magnum argumentum, verum illud maximum, quod illis ipsis Bidinis, quibus iste iratus esse debuit, a quibus comperit, quod iure agere cum Epicrate nihil possent, etiamsi adesset, idcirco suum decretum pecunia esse temptatum: iis , inquam, ipsis non modo illam hereditatem quae Epicrati venerat, sed, ut in Heraclio Syracusano, item in hoc, - paulo etiam atrocius, quod Epicrates appellatus omnino non erat, - bona patria fortunasque eius Bidinis tradidit.3 Ostendit enim novo modo, si quis quid de absente peteret, se auditurum.4 Adeunt Bidini, petunt hereditatem; procuratores postulant ut se ad leges suas reiciat aut ex lege Rupilia dicam scribi iubeat.5 Adversarii non audebant contra dicere: exitus nullus reperiebatur.6 Insimulant hominem fraudandi causa discessisse; postulant ut bona possidere iubeat . 7 Debebat Epicrates nummum nullum nemini; amici, si quis quid peteret, iudicio se passuros, iudicatum solvi satis daturos esse dicebant.
Cicero HOME