monumenta.ch > Cicero > 29 > 28 > 61 > 12 > 72 > 69 > 16 > 34 > 63 > 36 > 68 > 70 > 54 > 17 > 65 > 12 > 47 > 43 > 79 > 56 > 16 > 7 > 57 > 36 > 49 > 31 > 23
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 2, 22 <<< >>> 24
Cicero, in Verrem, 2, 2, 23
1 Quod ubi auditum est, aestuare illi qui pecuniam dederant, putare nihil agi posse absente Epicrate; nam Heraclius tamen adfuerat, cum primo sunt dati iudices; de hoc qui, antequam aditum in ius esset, antequam mentio denique controversiae facta esset ulla, discessisset, putabant nihil agi posse.2 Homines Regium proficiscuntur; Epicratem conveniunt; demonstrant , id quod ille sciebat, se HS LXXX dedisse; rogant eum ut sibi id quod ab ipsis abisset pecuniae curet, ab sese caveat quem ad modum velit, de illa hereditate cum Epicrate neminem esse acturum.3 Epicrates homines multis verbis ab se male acceptos dimittit ; redeunt illi Regio Syracusas, queri cum multis, ut fit, incipiunt se HS LXXX nummum frustra dedisse.4 Res percrebruit et in ore atque sermone omnium coepit esse.5 Verres refert illam suam Syracusanam; ait se velle de illis HS LXXX cognoscere; advocat multos.6 Dicunt Bidini Volcatio se dedisse; illud non addunt, 'iussu istius'.7 Volcatium vocat, pecuniam referri imperat .8 Volcatius animo aequissimo nummos adfert, qui nihil amitteret, reddit inspectantibus multis: Bidini nummos auferunt. 9 Dicet aliquis, 'Quid ergo in hoc Verrem reprehendis, qui non modo ipse fur non est, sed ne alium quidem passus est esse?' Attendite; iam intellegetis hanc pecuniam, quae via modo visa est exire ab isto, eodem semita revertisse.10 Quid enim debuit praetor facere, cum consilio re cognita cum comperisset suum comitem iuris decreti iudici corrumpendi causa, - qua in re ipsius praetoris caput existimatioque ageretur, - pecuniam accepisse, Bidinos autem pecuniam contra praetoris famam ac fortunas dedisse? non et in eum qui accepisset animadvertisset et in eos qui dedissent? Tu, qui institueras in eos animadvertere qui perperam iudicassent, - quod saepe per imprudentiam fit, - hos pateris impune discedere qui ob tuum decretum , ob tuum iudicium pecuniam aut dandam aut accipiendam putarant ?
Cicero HOME