monumenta.ch > Cicero > 9 > 22
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 2, 21 <<< >>> 23
Cicero, in Verrem, 2, 2, 22
1 Quam facile serpat iniuria et peccandi consuetudo, quam non facile reprimatur, videte, iudices.2 Bidis oppidum est tenue sane, non longe a Syracusis. Hic longe primus civitatis est Epicrates quidam .3 Huic hereditas HS quingentorum milium venerat a muliere quadam propinqua, atque ita propinqua ut, ea etiamsi intestata esset mortua, Epicratem Bidinorum legibus heredem esse oporteret. Recens erat illa res quam ante demonstravi, de Heraclio Syracusano, qui bona non perdidisset nisi ei venisset hereditas.4 Huic quoque Epicrati venerat, ut dixi, hereditas. 5 Cogitare coeperunt eius inimici nihilo minus eodem praetore hunc everti bonis posse quo Heraclius esset eversus.6 Rem occulte instituunt; ad Verrem per eius interpretes deferunt.7 Ita causa componitur ut item palaestritae Bidini peterent ab Epicrate hereditatem , quem ad modum palaestritae Syracusani ab Heraclio petivissent.8 Numquam1 vos praetorem tam palaestricum vidistis; verum ita palaestritas defendebat ut ab illis ipse unctior abiret .9 Qui statim, quo quid praesens esset, iubet cuidam amicorum suorum numerari HS LXXX. Res occultari satis non potuit; per quendam eorum qui interfuerant fit Epicrates certior. Primo contemnere et neglegere coepit , quod causa prorsus quod disputari posset nihil habebat.10 Deinde cum de Heraclio cogitaret et istius libidinem nosset, commodissimum putavit esse de provincia clam abire; itaque fecit; profectus est Regium.
Cicero HOME