monumenta.ch > Cicero > 62 > 35 > 59 > 83 > 18 > 30 > 94 > 61 > 20 > 3 > 16 > 21
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 2, 20 <<<     >>> 22

Cicero, in Verrem, 2, 2, 21

1 Ex hac iniquitate istius et improbitate, iudices, quod praeda ex illis bonis ad multos Syracusanos invito populo senatuque Syracusano venerat, et illa scelera quae per Theomnastum et Aeschrionem et Dionysodorum et Cleomenem invitissima civitate illa facta sunt: primum ut urbs tota spoliaretur, qua de re alius mihi locus ad dicendum est constitutus; ut omnia signa iste per eos homines quos nominavi, omne ebur ex aedibus sacris, omnis undique tabulas pictas, deorum denique simulacra quae vellet auferret; deinde ut in curia Syracusis, quem locum illi βουλευτήριον nomine appellant, honestissimo loco et apud illos clarissimo, ubi illius ipsius M. Marcelli, - qui eum Syracusanis locum, quem eripere belli ac victoriae lege posset, conservavit et reddidit, - statua [ex aere facta ] est, ibi inauratam istius et alteram filio statuam ponerent , ut dum istius hominis memoria maneret senatus Syracusanus sine lacrimis et gemitu in curia esse non posset.2 Per eosdem istius furtorum iniuriarum uxorumque socios istius imperio Syracusis Marcellia tolluntur maximo gemitu luctuque civitatis, quem illi diem festum cum recentibus beneficiis C. Marcelli debitum reddebant, tum generi nomini familiae Marcellorum maxima voluntate tribuebant.3 Mithridates in Asia, cum eam provinciam totam occupasset, Mucia non sustulit.4 Hostis, et hostis in ceteris rebus nimis ferus et immanis, tamen honorem hominis deorum religione consecratum violare noluit: tu Syracusanos unum diem festum Marcellis impertire noluisti , per quos illi adepti sunt ut ceteros dies festos agitare possent? At vero praeclarum diem illis reposuisti Verria ut agerent, et ut ad eum diem quae sacris epulisque opus essent in compluris annos locarentur! Iam in tanta istius impudentia remittendum aliquid videtur, ne omnia contendamus, ne omnia cum dolore agere videamur.5 Nam me dies vox latera deficiant, si hoc nunc vociferari velim, quam miserum indignumque sit istius nomine apud eos diem festum esse qui se istius opera funditus exstinctos esse arbitrentur .6 O Verria praeclara! quo accessisti, quaeso , quo non attuleris tecum istum diem? Etenim quam tu domum, quam urbem adisti, quod fanum denique, quod non eversum atque extersum reliqueris? Quare appellentur sane ista Verria, quae non ex nomine sed ex manibus naturaque tua constituta esse videantur.
Cicero HOME