monumenta.ch > Cicero > 62 > 35 > 59 > 83 > 18 > 30 > 94 > 61 > 20
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 2, 19 <<<     >>> 21

Cicero, in Verrem, 2, 2, 20

1 Res ab omni conventu cognita celeriter isti domum nuntiatur.2 Homo inimicus iis qui recitassent, hostis omnibus qui acclamassent, exarsit iracundia ac stomacho; verum tamen fuit tum sui dissimilis.3 Nostis os hominis, nostis audaciam; tamen tum rumore populi et clamore et manifesto furto grandis pecuniae perturbatus est.4 Vbi se collegit, vocat ad se Syracusanos; qui non posset negare ab illis pecuniam datam, non quaesivit procul alicunde, (neque enim probaret), sed proximum, paene alterum filium, quem illam pecuniam diceret abstulisse; ostendit se reddere coacturum.5 Qui posteaquam id audivit, habuit et dignitatis et aetatis et nobilitatis suae rationem; verba apud senatum fecit, docuit ad se nihil pertinere; de isto, id quod omnes videbant, ne ille quidem obscure locutus est.6 Itaque illi Syracusani statuam postea statuerunt, et is, ut primum potuit, istum reliquit de provinciaque decessit. 7 Et tamen aiunt eum queri solere non numquam se miserum quod non suis, sed suorum peccatis et criminibus prematur.8 Triennium provinciam obtinuisti; gener, lectus adulescens, unum annum tecum fuit; sodales, viri fortes, legati tui primo anno te reliquerunt; unus legatus P. Tadius qui erat reliquus non ita tecum multum fuit; qui si semper una fuisset, tamen summa cura cum tuae, tum multo etiam magis suae famae pepercisset.9 Quid est quod tu alios accuses? quid est quam ob rem putes te tuam culpam non modo derivare in aliquem, sed communicare cum altero posse? Numerantur illa HS ccc Syracusanis.10 Ea quem ad modum ad istum postea per pseudothyrum revertantur, tabulis vobis testibusque , iudices, planum faciam.
Cicero HOME