monumenta.ch > Cicero > 46 > 30 > 5 > 19
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 2, 18 <<< >>> 20
Cicero, in Verrem, 2, 2, 19
1 Eripe hereditatem propinquis, da palaestritis, praedare in bonis alienis nomine civitatis, everte leges, testamenta, voluntates mortuorum, iura vivorum: num etiam patriis Heraclium bonis exturbare oportuit? Qui simul ac profugit, quam impudenter, quam palam, quam acerbe, di immortales, illa bona direpta sunt! quam illa res calamitosa Heraclio, quaestuosa Verri, turpis Syracusanis, miseranda omnibus videbatur! Nam illud quidem statim curatur, ut quicquid caelati argenti fuit in illis bonis ad istum deferatur, quicquid Corinthiorum vasorum, stragulae vestis: haec nemo dubitabat quin non modo ex illa domo capta et oppressa, verum ex tota provincia ad istum comportari necesse esset. Mancipia quae voluit abduxit, alia divisit; auctio facta est, in qua cohors istius invicta dominata est.2 Verum illud est praeclarum.3 Syracusani qui praefuerant his Heraclii bonis verbo redigendis, re dispertiendis , reddebant eorum negotiorum rationem in senatu; dicebant scyphorum paria complura, hydrias argenteas pretiosas , vestem stragulam multam , mancipia pretiosa data esse Verri ; dicebant quantum cuique eius iussu nummorum esset datum.4 Gemebant Syracusani, sed tamen patiebantur. Repente recitatur uno nomine HS ccc iussu praetoris data esse .5 Fit maximus clamor omnium, non modo optimi cuiusque neque eorum quibus indignum semper visum erat bona privati populi nomine per summam iniuriam erepta, verum etiam ipsi illi auctores iniuriae et ex aliqua particula socii praedae ac rapinarum clamare coeperunt sibi ut haberet hereditatem.6 Tantus in curia clamor factus est ut populus concurreret.
Cicero HOME