monumenta.ch > Cicero > 62 > 35 > 59 > 83 > 18 > 30 > 94 > 61 > 20 > 3 > 16
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 2, 15 <<<     >>> 17

Cicero, in Verrem, 2, 2, 16

1 Quid ego istius in iure dicundo libidinem et scelera demonstrem? quis vestrum non in urbana iuris dictione cognovit? quis umquam isto praetore Chelidone invita lege agere potuit? Non istum, ut non neminem, provincia corrupit; idem fuit qui Romae.2 Cum id quod omnes intellegebant diceret Heraclius, ius esse certum Siculis inter se quo iure certarent, legem esse Rupiliam quam P. Rupilius consul de decem legatorum sententia dedisset, hanc omnis semper in Sicilia consules praetoresque servasse, negavit se e lege Rupilia sortiturum: quinque iudices, quos commodum ipsi fuit, dedit. 3 Quid hoc homine facias? quod supplicium dignum libidine eius invenias? Praescriptum tibi cum esset, homo deterrime et impudentissime, quem ad modum iudices inter Siculos dares, cum imperatoris populi Romani auctoritas, legatorum decem, summorum hominum, dignitas, senatus consultum intercederet, quo senatus consulto P. Rupilius de decem legatorum sententia leges in Sicilia constituerat, cum omnes ante te praetorem Rupilias leges et in ceteris rebus et in iudiciis maxime servassent , tu ausus es pro nihilo prae tua praeda tot res sanctissimas ducere? tibi nulla lex fuit, nulla religio, nullus existimationis pudor, nullus iudici metus? nullius apud te gravis auctoritas, nullum exemplum quod sequi velles? Verum, ut institui dicere, quinque iudicibus nulla lege, nullo instituto, nulla reiectione , nulla sorte ex libidine istius datis, non qui causam cognoscerent, sed qui quod imperatum esset iudicarent, eo die nihil actum est; adesse iubentur postridie.
Cicero HOME