monumenta.ch > Cicero > 62 > 35 > 59 > 83 > 18 > 30 > 94 > 61 > 20 > 3 > 16 > 21 > 40 > 65 > 16 > 48 > 31 > 13
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 2, 12 <<<     >>> 14

Cicero, in Verrem, 2, 2, 13

1 Siculi hoc iure sunt ut, quod civis cum cive agat, domi certet suis legibus, quod Siculus cum Siculo non eiusdem civitatis, ut de eo praetor iudices ex P. Rupili decreto, quod is de decem legatorum sententia statuit, quam illi legem Rupiliam vocant, sortiatur.2 Quod privatus a populo petit aut populus a privato, senatus ex aliqua civitate qui iudicet datur, cum alternae civitates reiectae sunt; quod civis Romanus a Siculo petit, Siculus iudex , quod Siculus a civi Romano, civis Romanus datur; ceterarum rerum selecti iudices ex conventu civium Romanorum proponi solent.3 Inter aratores et decumanos lege frumentaria, quam Hieronicam appellant, iudicia fiunt.4 Haec omnia isto praetore non modo perturbata, sed plane et Siculis et civibus Romanis erepta sunt.5 Primum suae leges: quod civis cum civi ageret, aut eum iudicem quem commodum erat, - praeconem, haruspicem, medicum suum, - dabat, aut si legibus erat iudicium constitutum et ad civem suum iudicem venerant, libere civi iudicare non licebat.6 Edictum enim hominis cognoscite, quo edicto omnia iudicia redegerat in suam potestatem, SI QUI PERPERAM IVDICASSET, SE COGNITVRVM; CVM COGNOSSET , ANIMADVERSVRVM. Idque cum faciebat, nemo dubitabat quin, cum iudex alium de suo iudicio putaret iudicaturum seque in eo capitis periculum aditurum, voluntatem spectaret eius quem statim de capite suo putaret iudicaturum. 7 Selecti ex conventu aut propositi ex negotiatoribus iudices nulli: haec copia, quam dico, iudicum cohors non Q. Scaevolae, qui tamen de cohorte sua dare non solebat , sed C. Verris.8 Cuius modi cohortem putatis hoc principe fuisse? Sicubi videtis edictum, Sl QVI PERPERAM IVDICARIT SENATVS, eum quoque ostendam, si quando sit datus, coactu istius quod non senserit iudicasse.9 Ex lege Rupilia sortitio nulla, nisi cum nihil intererat istius; lege Hieronica iudicia plurimarum controversiarum sublata uno nomine omnia; de conventu ac negotiatoribus nulli iudices.10 Quantam potestatem habuerit videtis, quas res gesserit cognoscite.
Cicero HOME