monumenta.ch > Cicero > 13 > 12
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 2, 11 <<<     >>> 13

Cicero, in Verrem, 2, 2, 12

1 Dubium nemini est quin omnes omnium pecuniae positae sint in eorum potestate qui iudicia dant, et eorum qui iudicant, quin nemo vestrum possit aedis suas, nemo fundum, nemo bona patria obtinere, si, cum haec a quopiam vestrum petita sint, praetor improbus, cui nemo intercedere possit, det quem velit iudicem, iudex nequam et levis quod praetor iusserit iudicet.2 Si vero illud quoque accedit , ut praetor in ea verba iudicium det ut vel L. Octavius Balbus iudex, homo et iuris et offici peritissimus, non possit aliter iudicare, - si iudicium sit eius modi L. OCTAVIVS IVDEX ESTO. SI PARET FVNDUM CAPENATEM, QVO DE AGITVR, EX IVRE QVIRITIVM P. SERVILI ESSE, NEQVE IS FVNDVS Q. CATVLO RESTITVETVR, non necesse erit L. Octavio iudici cogere P. Servilium Q. Catulo fundum restituere, aut condemnare eum quem non oporteat? Eius modi totum ius praetorium, omnis res iudiciaria fuit in Sicilia per triennium Verre praetore.3 Decreta eius modi , SI NON ACCIPIT QVOD TE DEBERE DICIS, ACCVSES; SI PETIT , DVCAS: C. Fuficium duci iussit petitorem, L. Suettium, L. Racilium .4 Iudicia eius modi : qui cives Romani erant iudicabant si Siculi essent, cum Siculos eorum legibus dari oporteret, qui Siculi, si cives Romani essent. 5 Verum ut totum genus amplectamini iudiciorum, prius iura Siculorum, deinde istius instituta cognoscite.
Cicero HOME