monumenta.ch > Cicero > 10 > 7 > 40 > 71 > 9 > 11
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 2, 10 <<<     >>> 12

Cicero, in Verrem, 2, 2, 11

1 Primum omnium opera danda est ut eos nobiscum educamus qui nostrae famae capitique consulant; deinde, si in hominibus eligendis nos spes amicitiae fefellerit, ut vindicemus , missos faciamus, semper ita vivamus ut rationem reddendam nobis arbitremur.2 Africani est hoc, hominis liberalissimi - verum tamen ea liberalitas est probanda quae sine periculo existimationis est, ut in illo fuit: cum ab eo quidam vetus adsectator et ex numero amicorum non impetraret uti se praefectum in Africam duceret, et id ferret moleste, 'Noli,' inquit, 'mirari si tu hoc a me non impetras.3 Ego iam pridem ab eo cui meam existimationem caram fore arbitror peto ut mecum praefectus proficiscatur, et adhuc impetrare non possum'.4 Etenim re vera multo magis est petendum ab hominibus, si salvi et honesti esse volumus, ut eant nobiscum in provinciam, quam in benefici loco deferendum.5 Sed tu cum et tuos amicos in provinciam quasi in praedam invitabas et cum iis ac per eos praedabare et eos in contione anulis aureis donabas, non statuebas tibi non solum de tuis , sed etiam de illorum factis rationem esse reddendam? Cum hos sibi quaestus constituisset magnos atque uberes ex his causis quas ipse instituerat cum consilio, hoc est cum sua cohorte, cognoscere, tum illud infinitum genus invenerat ad innumerabilem pecuniam corripiendam.
Cicero HOME