monumenta.ch > Cicero > 44 > 30 > 40 > 20 > 46 > 50 > 33 > 41 > 58 > 42 > 31 > 45 > 62 > 5 > 70 > 33 > 31 > 34 > 37 > 21 > 59 > 20 > 27 > 35 > 10
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 2, 9 <<<     >>> 11

Cicero, in Verrem, 2, 2, 10

1 At enim ad Verrem pecunia ista non pervenit.2 Quae ista defensio est ? utrum adseveratur in hoc an temptatur? mihi enim res nova est .3 Verres calumniatorem adponebat, Verres adesse iubebat, Verres cognoscebat, Verres iudicabat; pecuniae maximae dabantur; qui dabant causas obtinebant .4 Tu mihi ita defendas, 'Non est ista Verri numerata pecunia?' Adiuvo te; mei quoque testes idem dicunt; Volcatio dicunt sese dedisse. Quae vis erat in Volcatio tanta ut HS cccc milia duobus hominibus auferret? Ecquis Volcatio, si sua sponte venisset, unam libellam dedisset? Veniat nunc, experiatur: tecto recipiet nemo.5 At ego amplius dico: HS quadringentiens cepisse te arguo contra leges; nego tibi ipsi ullum nummum esse numeratum; sed cum ob tua decreta, ob edicta , ob imperia, ob iudicia pecuniae dabantur, non erat quaerendum cuius manu numerarentur, sed cuius iniuria cogerentur. 6 Comites illi tui delecti manus erant tuae; praefecti, scribae, accensi, medici , haruspices, praecones manus erant tuae; ut quisque te maxime cognatione adfinitate necessitudine aliqua attingebat, ita maxime manus tua putabatur; cohors tota illa , quae plus mali Siciliae dedit quam si centum cohortes fugitivorum fuissent, tua manus sine controversia fuit.7 Quicquid ab horum quopiam captum est, id non modo tibi datum, sed tua manu numeratum iudicari necesse est.8 Nam si hanc defensionem probabitis, 'Non accepit ipse,' licet omnia de pecuniis repetundis iudicia tollatis.9 Nemo umquam reus tam nocens nocens Cp al.: v. Anecd.10 p. xxviixxviii.11 adducetur qui ista defensione non possit uti; etenim cum Verres utatur, quis erit umquam posthac reus tam perditus qui non ad Q. Muci innocentiam referatur, si cum isto conferatur? Neque nunc tam isti mihi Verrem defendere videntur quam in Verre defensionis temptare rationem.12 Qua de re, iudices, magnopere vobis providendum est: pertinet hoc ad summam rem publicam et ad existimationem ordinis nostri salutemque sociorum.13 Si enim innocentes existimari volumus, non solum nos , sed etiam nostros comites praestare debemus.
Cicero HOME