1 Atque ut intellegatis eum Romae quaesisse non modo genera furandi, sed etiam nomina certissima , accipite argumentum quo facilius de singulari eius impudentia existimare possitis.2 Quo die Siciliam attigit - videte satisne paratus ex illo omine urbano ad everrendam provinciam venerit, - statim Messana litteras Halaesam mittit (quas ego istum in Italia conscripsisse arbitror; nam simul atque e navi egressus est dedit ), Halaesinus ad se Dio continuo veniret; se de hereditate velle cognoscere quae eius filio a propinquo homine, Apollodoro Laphirone , venisset. 3 Ea erat, iudices, pergrandis pecunia.4 Hic est Dio, iudices, nunc beneficio Q. Metelli civis Romanus factus; de quo multis viris primariis testibus multorumque tabulis vobis priore actione satis factum est, HS deciens numerata esse ut eam causam, in qua ne tenuissima quidem dubitatio posset esse, isto cognoscente obtineret; praeterea greges nobilissimarum equarum abactos, argenti vestisque stragulae domi quod fuerit esse direptum ; ita HS deciens Q. Dionem, quod hereditas ei venisset , nullam aliam ob causam perdidisse. 5 Quid? haec hereditas quo praetore Dionis filio venerat? Eodem quo Anniae, P. Anni senatoris filiae , eodem quo M. Liguri senatori, C. Sacerdote praetore .6 Quid? tum nemo molestus Dioni fuerat? Non plus quam Liguri Sacerdote praetore.7 Quid? tum ad Verrem quis detulit? Nemo; nisi forte existimatis ei quadruplatores ad fretum praesto fuisse.