monumenta.ch > Cicero > 44 > 30 > 40 > 20 > 46 > 50 > 33 > 41 > 58 > 42 > 31 > 45 > 62 > 5
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 2, 4 <<< >>> 6
Cicero, in Verrem, 2, 2, 5
1 Quae cum omnia facta sint , tamen unam solam scitote esse civitatem Mamertinam quae publice legatos, qui istum laudarent, miserit.2 Eius autem legationis principem, civitatis nobilissimum civem , C. Heium, iuratum dicere audistis isti navem onerariam maximam Messanae esse publice coactis operis aedificatam; idemque Mamertinorum legatus, istius laudator, non solum istum bona sua, verum etiam sacra deosque penatis a maioribus traditos ex aedibus suis eripuisse dixit.3 Praeclara laudatio, cum duabus in rebus legatorum una opera consumitur, in laudando atque repetendo ! Atque ea ipsa civitas qua ratione isti amica sit, dicetur certo loco; reperietis enim, quae causae benivolentiae Mamertinis erga istum sint , eas ipsas causas satis iustas esse damnationis.4 Alia civitas nulla, iudices, publico consilio laudat. 5 Vis illa summi imperi tantum potuit apud perpaucos homines, non civitates, ut aut levissimi quidam ex miserrimis desertissimisque oppidis invenirentur qui iniussu populi ac senatus proficiscerentur, aut ii qui contra istum legati decreti erant , et testimonium publicum mandataque acceperant, vi ac metu retinerentur. Quod ego in paucis tamen usu venisse non moleste tuli , quo reliquae tot et tantae et tam graves civitates, tota denique Sicilia plus auctoritatis apud vos haberet, cum videretis nulla vi retineri, nullo periculo prohiberi potuisse quo minus experirentur ecquid apud vos querimoniae valerent antiquissimorum fidelissimorumque sociorum. 6 Nam quod fortasse non nemo vestrum audierit, istum a Syracusanis publice laudari, id tametsi priore actione ex Heraclii Syracusani testimonio cuius modi esset cognovistis, tamen vobis alio loco ut se tota res habeat, quod ad eam civitatem attineat , demonstrabitur.7 Intellegetis enim nullis hominibus quemquam tanto odio quanto istum Syracusanis et esse et fuisse.
Cicero HOME