monumenta.ch > Cicero > 67 > 24 > 18 > 42 > 3 > 1
>>> Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 2, 2
Cicero, in Verrem, 2, 2, 1
1 Multa mihi necessario, iudices , praetermittenda sunt, ut possim aliquo modo aliquando de his rebus quae meae fidei commissae sunt dicere.2 Recepi enim causam Siciliae: ea me ad hoc negotium provincia attraxit.3 Ego tamen hoc onere suscepto et recepta causa Siciliensi amplexus animo sum aliquanto amplius.4 Suscepi enim causam totius ordinis, suscepi causam rei publicae, quod putabam tum denique recte iudicari posse si non modo reus improbus adduceretur, sed etiam diligens ac firmus accusator ad iudicium veniret . 5 Quo mihi maturius ad Siciliae causam veniendum est relictis ceteris eius furtis atque flagitiis, ut et viribus quam integerrimis agere et ad dicendum temporis satis habere possim.6 Atque antequam de incommodis Siciliae dico , pauca mihi videntur esse de provinciae dignitate, vetustate, utilitate dicenda .7 Nam cum omnium sociorum provinciarumque rationem diligenter habere debetis, tum praecipue Siciliae, iudices, plurimis iustissimisque de causis, primum quod omnium nationum exterarum princeps Sicilia se ad amicitiam fidemque populi Romani adplicavit.8 Prima omnium, id quod ornamentum imperi est, provincia est appellata; prima docuit maiores nostros quam praeclarum esset exteris gentibus imperare; sola fuit ea fide benivolentiaque erga populum Romanum ut civitates eius insulae, quae semel in amicitiam nostram venissent, numquam postea deficerent, pleraeque autem et maxime inlustres in amicitia perpetuo manerent. 9 Itaque maioribus nostris in Africam ex hac provincia gradus imperi factus est; neque enim tam facile opes Carthaginis tantae concidissent nisi illud et rei frumentariae subsidium et receptaculum classibus nostris pateret.
Cicero HOME