monumenta.ch > Cicero > 61
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 1, 60 <<<
Cicero, in Verrem, 2, 1, 61
1 Nam de subsortitione illa Iuniana iudicum nihil dico.2 Quid enim? contra tabulas quas tu protulisti audeam dicere? Difficile est; non enim me tua solum et iudicum auctoritas, sed etiam anulus aureus scribae tui deterret.3 Non dicam id quod probare difficile est; hoc dicam quod ostendam multos ex te viros primarios audisse, cum diceres ignosci tibi oportere quod falsum codicem protuleris; nam qua invidia C. Iunius conflagravit , ea, nisi providisses, tibi ipsi tum pereundum fuisset.4 Hoc modo iste sibi et saluti suae prospicere didicit referendo in tabulas et privatas et publicas quod gestum non esset, tollendo quod esset, et semper aliquid demendo, mutando, interpolando ; eo enim usque progreditur ut ne defensionem quidem maleficiorum suorum sine aliis maleficiis reperire possit .5 Eius modi subsortitionem homo amentissimus suorum quoque iudicum fore putavit per sodalem suum Q. Curtium, iudicem quaestionis suae ; cui ego nisi vi populi atque hominum clamore atque convicio restitissem, ex hac decuria vestra , cuius mihi copiam quam largissime factam oportebat , quos iste adnuerat in suum consilium sine causa subsortiebatur.
Cicero HOME