monumenta.ch > Cicero > 24 > 60
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 1, 59 <<<     >>> 61

Cicero, in Verrem, 2, 1, 60

1 Atque etiam iudicium in praetura publicum exercuit; non enim praetereundum est ne id quidem.2 Petita multa est is apud istum praetorem a Q. Opimio; qui adductus est in iudicium, verbo quod, cum esset tribunus plebis, intercessisset contra legem Corneliam, re vera quod in tribunatu dixisset contra alicuius hominis nobilis voluntatem.3 De quo iudicio si velim dicere omnia, multi appellandi laedendique sint , id quod mihi non est necesse; tantum dicam, paucos homines, ut levissime appellem , adrogantes hoc adiutore Q. Opimium per ludum et iocum fortunis omnibus evertisse.4 Is mihi etiam queritur quod a nobis IX solis diebus prima actio sui iudici transacta sit, cum apud ipsum tribus horis Q. Opimius, senator populi Romani, bona, fortunas, ornamenta omnia amiserit? cuius propter indignitatem iudici saepissime est actum in senatu ut genus hoc totum multarum atque eius modi iudiciorum tolleretur.5 Iam vero in bonis Q. Opimi vendendis quas iste praedas, quam aperte, quam improbe fecerit, longum est dicere: hoc dico, nisi vobis id hominum honestissimorum tabulis planum fecero, fingi a me hoc totum temporis causa putatote. 6 Iam qui ex calamitate senatoris populi Romani, cum praetor iudicio eius praefuisset, spolia domum suam referre et manubias detrahere conatus sit , is ullam ab sese calamitatem poterit deprecari?
Cicero HOME