monumenta.ch > Cicero > 9 > 86 > 10 > 60 > 5 > 3 > 67 > 29 > 46 > 12 > 38 > 32 > 58
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 1, 57 <<< >>> 59
Cicero, in Verrem, 2, 1, 58
1 Hic etiam priore actione Q. Hortensius pupillum Iunium praetextatum venisse in vestrum conspectum et stetisse cum patruo testimonium dicente questus est, et me populariter agere atque invidiam commovere, quod puerum producerem, clamitavit.2 Quid erat, Hortensi, tandem in illo puero populare, quid invidiosum? Gracchi, credo, aut Saturnini aut alicuius hominis eius modi produxeram filium, ut nomine ipso et memoria patris animos imperitae multitudinis commoverem .3 P. Iuni erat, hominis de plebe Romana, filius, quem pater moriens cum tutoribus et propinquis, tum legibus tum aequitati magistratuum, tum iudiciis vestris commendatum putavit. 4 Hic istius scelerato nefarioque latrocinio bonis patriis fortunisque omnibus spoliatus venit in iudicium, si nihil aliud, saltem ut eum cuius opera ipse multos annos esset in sordibus paulo tamen obsoletius vestitum videret.5 Itaque tibi, Hortensi, non illius aetas, sed causa, non vestitus, sed fortuna popularis videbatur, neque te tam commovebat quod ille cum toga praetexta, quam quod sine bulla venerat. Vestitus enim neminem commovebat is quem illi mos et ius ingenuitatis dabat; quod ornamentum pueritiae pater dederat, indicium atque insigne fortunae, hoc ab isto praedone ereptum esse graviter tum et acerbe homines ferebant. 6 Neque erant illae lacrimae populares magis quam nostrae, quam tuae, Q. Hortensi, quam horum qui sententiam laturi sunt, ideo quod communis est causa, commune periculum; communi praesidio talis improbitas tamquam aliquod incendium restinguendum est.7 Habemus enim liberos parvos; incertum est quam longa cuiusque nostrum vita futura sit; consulere VIVI ac prospicere debemus ut illorum solitudo et pueritia quam firmissimo praesidio munita sit. Quis est enim qui tueri possit liberum nostrorum pueritiam contra improbitatem magistratuum? Mater, credo.8 Scilicet magno praesidio fuit Anniae pupillae mater, femina primaria: minus illa deos hominesque implorante iste infanti pupillae fortunas patrias ademit.9 Tutoresne defendent ? Perfacile vero apud istius modi praetorem, a quo M. Marcelli tutoris in causa pupilli Iuni et oratio et voluntas et auctoritas repudiata est!
Cicero HOME