monumenta.ch > Cicero > 23 > 18 > 53 > 6 > 41 > 33 > 57 > 4 > 19 > 55 > 51 > 42 > 41 > 2 > 87 > 57
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 1, 56 <<< >>> 58
Cicero, in Verrem, 2, 1, 57
1 Quid ergo? Habonius istam diem quo modo adsequitur? Nemo Habonio molestus est neque Kalendis Decembribus neque Nonis neque Idibus; denique aliquanto ante in provinciam iste proficiscitur quam opus effectum est.2 Posteaquam reus factus est, primo negabat se opus in acceptum referre posse; cum instaret Habonius, in me causam conferebat, quod eum codicem obsignassem.3 Petit a me Habonius et amicos adlegat: facile impetrat.4 Iste, quid ageret, nesciebat; si in acceptum non rettulisset, putabat se aliquid defensionis habiturum; Habonium porro intellegebat rem totam esse patefacturum, - tametsi quid poterat esse apertius quam nunc est? - ut uno minus teste ag eret , Habonio opus in acceptum rettulit quadriennio post quam diem operi dixerat. 5 Hac condicione, si quis de populo redemptor accessisset, non esset usus; cum die ceteros redemptores exclusisset, tum in eius arbitrium ac potestatem venire nolebant qui sibi ereptam praedam arbitraretur. Nunc ne argumentemur, quo ista pecunia pervenerit facit ipse indicium.6 Primum cum vehementius cum eo D. Brutus contenderet, qui de sua pecunia HS DLX milia numeravit, quod iam iste ferre non poterat, opere addicto, praedibus acceptis de HS DEX milibus remisit D. Bruto HS cx milia.7 Hoc, si aliena res esset, certe facere non potuisset.8 Deinde nummi numerati sunt Cornificio, quem scribam suum fuisse negare non potest.9 Postremo ipsius Haboni tabulae praedam illam istius fuisse clamant. Recital NOMINA HABONI .
Cicero HOME