monumenta.ch > Cicero > 24 > 50 > 17 > 56
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 1, 55 <<<     >>> 57

Cicero, in Verrem, 2, 1, 56

1 At ut videatur tamen res agi et non eripi pupillo: Sl QVID OPERIS CAVSA RESCIDERIS, REFICITO. Quid erat quod rescinderet, cum suo quemque loco lapidem reponeret? QVI REDEMERIT SATIS DET DAMNI INFECTI EI QVI A VETERE REDEMPTORE ACCEPIT. Deridet , cum sibi ipsum iubet satis dare Habonium.2 PECVNIA PRAESENS SOLVETVR .3 Quibus de bonis? Eius qui, quod tu HS DLX milibus locasti, se HS CCI3;) CCID:) CCI:~3 CCI39 effecturum esse clamavit.4 Quibus de bonis? Pupilli, cuius aetatem et solitudinem, etiamsi tutores non essent, defendere praetor debuit.5 Tutoribus defendentibus non modo patrias eius fortunas, sed etiam bona tutorum ademisti .6 Hoc orvs BONVM SVO CVIQVE FACITO. Quid est 'suo cuique' ? Lapis aliqui caedendus et adportandus fuit machina sua; nam illo non saxum, non materies ulla advecta est; tantum operis in ista locatione fuit quantum paucae operae fabrorum mercedis tulerunt, et manuspretium machinae .7 Vtrum existimatis minus operis esse unam columnam efficere ab integro novam nullo lapide redivivo an quattuor illas reponere? Nemo dubitat quin multo maius sit novam facere.8 Ostendam in aedibus privatis longa difficilique vectura columnas singulas ad impluvium HS CCI33 CCI33 non minus magnas locatas. 9 Sed ineptum est de tam perspicua eius impudentia pluribus verbis disputare, praesertim cum iste aperte tota lege omnium sermonem atque existimationem contempserit, qui etiam ad extremum adscripserit: REDIVIVA SIBI HABETO; quasi quicquam redivivi ex opere illo tolleretur ac non totum opus ex redivivis constitueretur.10 At enim si pupillo redimi non licebat non necesse erat rem ad ipsum pervenire; poterat aliquis ad id negotium de populo accedere.11 Omnes exclusi sunt non minus aperte quam pupillus.12 Diem praestituit operi faciundo Kalendas Decembris, locat circiter Idus Septembris; angustiis temporis excluduntur omnes.
Cicero HOME