monumenta.ch > Cicero > 67 > 24 > 18 > 42 > 3 > 1 > 76 > 53 > 33 > 56 > 52 > 30 > 39 > 67 > 13 > 60 > 43 > 84 > 77 > 66 > 45 > 5 > 22 > 31 > 55
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 1, 54 <<<     >>> 56

Cicero, in Verrem, 2, 1, 55

1 Operae pretium est legem ipsam cognoscere; dicetis eundem conscripsisse qui illud edictum de hereditate.2 Recital LEX OPERI FACIVNDO. QVAE PVPILLI IVNI - .3 Dic, dic, quaeso, clarius. C. VERRES PRAETOR VRBANVS ADDIDI T. Corriguntur leges censoriae! Quid enim? video in multis veteribus legibus, CN. DOMITIVS L. METELEVS CENSORES ADDIDERVNT, L. CASSIVS CN. SERVILIVS CENSORES ADDIDERVNT : vult aliquid eius modi C. Verres.4 Dic: quid addidit? Recita .5 QVI DE L. MARCO M. PERPERNA CENSORIBVS - - SOCIVM NE ADMITTITO NEVE PARTEM DATO NEVE REDIMITO. Quid ita? ne vitiosum opus fieret? At erat probatio tua.6 Ne parum locuples esset? At erat et esset amplius, si velles, populo cautum praedibus et praediis. 7 Hic te si res ipsa, si indignitas iniuriae tuae non commovebat, si pupilli calamitas, si propinquorum lacrimae, si D. Bruti, cuius praedia suberant , periculum, si M. Marcelli tutoris auctoritas apud te ponderis nihil habebat, ne illud quidem animadvertebas, eius modi fore hoc peccatum tuum quod tu neque negare posses, - in tabulas enim legem rettulisti, - neque cum defensione aliqua confiteri? Addicitur opus HS DLX milibus, cum tutores HS CCID~ CCIO~ CCI39 CCIOO id opus ad illius iniquissimi hominis arbitrium se effecturos esse clamarent.8 Etenim quid erat operis? Id quod vos vidistis; omnes illae columnae, quas dealbatas videtis, machina adposita nulla impensa deiectae eisdemque lapidibus repositae sunt.9 Hoc tu HS DLX milibus locavisti.10 Atque in illis columnis dico esse quae a tuo redemptore commotae non sint; dico esse ex qua tantum tectorium vetus deiectum sit et novum inductum.11 Quodsi tanta pecunia columnas dealbari putassem, certe numquam aedilitatem petivissem .
Cicero HOME